- ARISTAGORAS
- I.ARISTAGORASCyzicenus, Herodot. Musâ 4. Item, Cumanus. Ibid.II.ARISTAGORASHistoricus, nomen sibi perperit Aegyptiacis suis, quorum primi libri Steph. meminit, in Τάκομψος, secundi autem testimoniô utitur, in Νικίου κώμη. Α῾πλῶς quoque hoc opus nominat, in ψεβώ, non additô libri numerô. Idem volumen signat Aelian. de Anim. l. 11. c. 10. Inter alia hoc in opere, de Pyramidibus egit, teste Plin. l. 36. c. 12. Porro, Laertius in Chilone, meminit Aristagorae Milesii, quem, quia Chilon unus ex septem sapientibus brevitate gauderet, hunc loquendi morem Χειλώνιον appellâsse ait; sed Milesius hic, idemne sit cum superiore, non satis habeo compertum. Voss. de Hist. Graec. l. 3. p. 332. Item Aristagoras, Praefectus exercitûs Darii contra Graecos. Herodot. l. 5. Alius fil. Melpagorae, gener Histiaei, Mileti tyrannus, qui contra Darium rebellavit, suasu Soceri, Atheniensibus aliisque Graecis, ut arma sociarent, persuasis. Persiae fines ingressus, Sardeis captas incendit, iniuriam Dariô gravissime ferente, eiusque memoriam, quoties cenaturus erat, refricante. Tandem a Thracibus cum suis occisus est. Idem ibidem. Vide Polyaenum, l. 1. c. 24.III.ARISTAGORASfax belli Ionici, quod a Dario circa Olymp. 70. Ionibus et Graeciae illatum est: A quo Pherecydes, in eo gerendo et consiliis pro bono Patriae capiendis, saepe dissedit. Vide Salmas. ad Solin. p. 845.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.